monumenta.ch > Plinius > sectio 37 > 44 > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 47, 13
Ponite corda vestra in virtute eius. Non ut habeatis formam pietatis, virtutem eius abnegetis ; sed in virtute eius ponite corda vestra. Quae est virtus civitatis huius? Qui vult intelligere virtutem huius civitatis, intelligat vim charitatis. Ipsa est virtus quam nemo vincit. Huius ignem nulli fluctus saeculi, nulla flumina tentationis exstinguunt. De hac dictum est, Valida est sicut mors dilectio . Quomodo enim mors quando venit, resisti ei non potest, quibuslibet artibus, quibuslibet medicamentis occurras; violentiam mortis vitare non potest, qui mortalis natus est: sic contra violentiam charitatis mundus nil potest. A contrario enim similitudo data est de morte; quomodo enim mors ad auferendum violentissima est, sic charitas violentissima est ad salvandum. Per charitatem enim multi mortui sunt saeculo, ut viverent Deo. Hac charitate accensi martyres, non simulati, non vana gloria ventilati, non tales de quibus dictum est, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest , sed tales quos vere Christi et veritatis charitas perduceret ad passionem; quid eis fecerunt tentationes saevientium? Maiorem violentiam habuerunt oculi flentium suorum, quam persecutiones insectantium. Quam multos enim tenebant filii ne paterentur! quam multorum genibus provolvebantur uxores, ne viduae relinquerentur! quam multos parentes filii prohibebant mori, sicut novimus et legimus in passione beatae Perpetuae! Facta sunt is a. Sed lacrymae quantaelibet et quantolibet impetu fluerent; quando ardorem charitatis exstinguerent? Haec est virtus Sion, cui et alibi dicitur: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis . Annuntiate in turribus eius, Ponite corda vestra in virtute eius, et distribuite domos eius.